« »
 
[]« Exhospitare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 362b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXHOSPITARE
EXHOSPITARE, Sugerius in Ludovico VI. pag. 321 :
Cum autem antequam cum filio exissemus, cum venerabili Ecclesiæ Priore Hervæo sepulturam ejus ante altare S. Trinitatis, ex opposito tumuli Caroli Imperatoris, mediante altari providissemus, occupato loco Carlomanni Francorum Regis, quia nec fas, nec consuetudo permittit Reges Exhospitari, quod proposueramus, fieri non potuit.
Id est, Regum corpora de tumulis suis extrahi, et alio transferri. Vide Dehospitare.