![[]](img/image.png)
EXIGENTIÆ, Necessaria, quæ quis,
habita suæ conditionis ratione, exigere potest. Charta Godefr. Camerac. episc. ann. 1232.
ex Chartul. S. Sepul. ch. 36 :
Habebit capellanus ad minus pro suisVide Exhibere 1.Exigentiis decem libras Cameracensis monetæ... Contentus autem erit capellanus proventibus superius expressis, ita quod nihil prorsus a domo S. Johannis pro suis Exigentiis, sive pro competentia sui beneficii poterit exigere.