![[]](img/image.png)
2. EXILIUM, Peregrinatio,
iter in longinqua. Vita S. Lugid. tom. 1. Aug. pag. 348. col. 1 :
Quadam autem die S. Lugidius ecclesiam circuiens, invenit post ecclesiam quatuor viros, qui in Exilium ire cogitabant ; quibus Lugidius ait : Vos cogitatis ire in Exilium ; ego autem dico vobis, quia locus, ubi nunc pedes vestri stant, ibi corpora vestra sepelientur.Vide Exul.