« »
 
[]« Eximentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 363b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXIMENTUM
EXIMENTUM, Idem quod Exitus, Fructus, et proventus prædii. Judicium ann. 1165. Marcæ Hisp. col. 1340 :
Cumque de Eximentis inter eos quæstio verteretur, (prædictus enim Guillelmus Raimundi tertiam partem omnium fructuum, qui cultura et cura habitatorum Dertosæ proveniebant, inter Eximenta computabat,) diffinivit prædicta curia, ea tantum Eximenta recte appellari, quæ ad jus proprium ac fiscum regium pertinent, sive ea in leudis, questis, placitis seu aliis quibuscumque usaticis, sive etiam terris, vineis, hortis consistant ; fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant, sive hi clerici sint, sive milites, sive burgenses, nullo modo inter Eximenta computari, præcipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandamentum habet districtum.
Charta Raimundi Comitis Barcinon. ann. 10. regni Leovici Regis junioris :
Et habeas tertiam partem de omnibus Eximentis ejusdem civitatis ac villæ, omniumque terrarum sibi pertinentium.
Alia Ildefonsi Regis Aragon. æræ 1211 :
Omnia Eximenta et expleta quæ exient de prædicto honore.
Charta Philippi Pictav. Episc. ann. 1230. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 797 :
In terragiis omnium bladorum, leguminum, linorum, carrharum, et in omni Eximento terrarum frostarum quæ de arbergamentis non fuerint, percipient semper dictus Abbas et sui similiter duas partes, et tertiam servientes.
[]