« »
 
[]« Exinanitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXINANITAS
EXINANITAS, Exinanitio. Castigat. in utrumque Glossar. : Exinanitio, vacuitas, ἀποϰένωσις. MSS. Exinanitas. Mar. Mercator in Cyrilli Episc. Alexandr. Respons. contra Theodoret. pag. 296 :
Si vero ipsum verbum, quod erat in forma et æqualitate Dei et patris, exinanisse se dicitur, quomodo rursus vel qua ratione exinanitum sit, si recuset Exinanitatem. Exinanitas autem Dei verbi est ejus, quod nescit pati conversionem, agere aliquid vel dicere humanorum, etc.
Vide ibid. pag. 262. 315. et 375.