« »
 
[]« 1 exitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS1
1. EXITUS, Græcis ἐξοδος, Expensæ rationum : unde ἐξοδιάσαι, in Vet. Testamento. Proprie autem dicuntur Exitus, Reditus annui, vel alia terrarum commoda qua exeunt et proveniunt ex re aliqua, ut fructus terræ, et exitus tenementi. Issues, apud Littletonem sect. 193. nostri Revenus dicunt. Exues, in Testamento Roberti II. Ducis Burgundiæ ann. 1297. apud Duchesnium. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 43 :
Et sciat Vicecomes, quod redditus, blada in grangia, et omnia mobilia, præter equitaturam, indumenta, et utensilia domuum, continentur sub nomine Exituum.
Vetus Charta in Monastico Angl. tom. 2 :
Donationem de tota terra... cum Exitu duorum annorum, etc.
Vide Regiam Majestatem lib. 2. cap. 22. § 2. cap. 46. § 1. et Skenæum lib. de Verbor. significat. in Exitus terræ. Occurrit passim.
P. Carpentier, 1766.
Issue, eadem notione, in Ch. ann. 1332. ex Chartul. S. Mart. Pontisar. fol. 28 :
Profiz, Issues et émolumens qui d'icelui pré pourront venir ou Issir.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Exitus Lignorum dicuntur Assulæ et recisamenta, vulgo Copeaux, quæ ex ligno exeunt et proveniunt, in Lit. remiss. ann. 1353. ex Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 810 :
Cum Robertus emisset.... coispellos seu Exitus lignorum, quæ Johannes Gossellini carpentaverat, etc.