« 5 exitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS4
5. EXITUS, Vectigal pro
evehendis mercibus ex aliquo loco, Gall. Droit d'issue, vel de sortie. Diploma Lotharii II. Imp. pro Wibaldo Abb. Stabulensi ann. 1137. apud
Marten tom. 2. Ampliss. Collect. col. 99 :
Nullum pontaticum, nullum transitum vel Exitum, nullum denique terra aquave vectigal... persolvant.In quibusdam Consuetudinibus municipalibus Francicis Droit d'issue, idem sunt quod Laudimia, Gall. Lods et ventes, aliave similia, quæ subditi dominis feudalibus debent exsolvere, cum fundum emunt, vendunt, aliave ratione comparant vel alienant. Hac notione accipitur in Consuetudinibus Aquarum Tarbellicarum tit. 9. art. 19. 20. 22. 27. 28. 34. 38. Baionæ tit. 5. art. 42. Sed in Consuetud. Hedenensi art. 4. Droit d'issue de eo dicitur, quod dominus percipit, cum quid e sua in alienam jurisdictionem transfertur : de quo jure etiam fit mentio in Consuetud. S. Pauli in pago Atrebat. Vide Glossarium voce Issue.