«
2 exlex » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXLEX2
2. EXLEX, Qui beneficio legis
privatur, adeo ut lege agere non valeat. Barthius in Glossario ex
Hist. Palæst. Fulcherii :
Exlex, Excommunicatus, is ad quem nec divini nec humani
juris quicquam pertineat.
Leges Edwardi Confess. cap. 19 :
Pueri
vero qui ante malefactum fuerint nati vel generati, non erunt Exleges pro malefacto post
generationes eorum peracto.
Adde cap. 37. Continuator Florentii Wigorn. ann.
1127 :
Clericus ab ordine deponatur, laicus vero Exlex et excommunicatus
habeatur.
Ordericus Vital. lib. 10. pag. 327 :
Absit a me ut credam quod
bonus Miles violet fidem suam ; quod si fecerit, omni tempore velut Exlex despicabilis
erit.
Charta anni 1240. in Tabulario Campan. Biblioth. Regiæ fol. 365 :
Si quis dixerit aliquem Exlegem, vel aliquid quod sit æquivalens tali convitio,
5. sol. reddet Dominis, et Majori 6. den.
Bracton. lib. 3. tr. 2. cap. 11. § 1 :
Si infra tempus illud non venerit, pro Exlege tenebitur, cum Principi non
obediat, et extunc utlagabitur, sicut ille qui est extra legem, sicut
Langhelesman.
Adde lib. 5. tr. 5. cap. 31. § 7. Apud nostros dicebatur ille
Perdre respons en Court, cui juri stare haud licebat, aut cujus
testimonium in jure nullum erat. Occurrit sæpe hæc formula apud Petrum de
Fontanis.
Exlegare, Exlegem facere, beneficio
legis exuere. Matth. Westmonast. ann. 1020 :
Rex Anglorum Cnuto... apud
Orencestriam Concilio congregato Æthelwardum Ducem ibi Exlegavit.
Vide eumd.
ann. 1021. Occurrit passim apud Scriptores Anglic. Ingulfum pag. 899. Rogerum Hoved. ann.
1065. 1070. Simeonem Dunelm. de Gestis Angl. ann. 1017. 1052. 1055. 1063. 1065. 1074.
etc.
Exlegalitas,
Calumniari de
Exlegalitate, in Legibus Edw. Confess. cap. 38. dicitur is qui postulatur, vel
accusatur tanquam
Exlex. Chronicon S. Trudonis
apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 421 :
Pars maxima de illa Luiponis conjurata
factione, adhuc tunc truncas manus portantes in signum damnationis et Exlegalitatis
suæ,
hoc est, si bene interpretor, factorum contra legem, facinorum, et
malefactorum. Vide
Exlex 3.