« 2 exlex » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXLEX2
2. EXLEX, Qui beneficio legis
privatur, adeo ut lege agere non valeat. Barthius in Glossario ex
Hist. Palæst. Fulcherii :
Exlex, Excommunicatus, is ad quem nec divini nec humani juris quicquam pertineat.Leges Edwardi Confess. cap. 19 :
Pueri vero qui ante malefactum fuerint nati vel generati, non erunt Exleges pro malefacto post generationes eorum peracto.Adde cap. 37. Continuator Florentii Wigorn. ann. 1127 :
Clericus ab ordine deponatur, laicus vero Exlex et excommunicatus habeatur.Ordericus Vital. lib. 10. pag. 327 :
Absit a me ut credam quod bonus Miles violet fidem suam ; quod si fecerit, omni tempore velut Exlex despicabilis erit.Charta anni 1240. in Tabulario Campan. Biblioth. Regiæ fol. 365 :
Si quis dixerit aliquem Exlegem, vel aliquid quod sit æquivalens tali convitio, 5. sol. reddet Dominis, et Majori 6. den.Bracton. lib. 3. tr. 2. cap. 11. § 1 :
Si infra tempus illud non venerit, pro Exlege tenebitur, cum Principi non obediat, et extunc utlagabitur, sicut ille qui est extra legem, sicut Langhelesman.Adde lib. 5. tr. 5. cap. 31. § 7. Apud nostros dicebatur ille Perdre respons en Court, cui juri stare haud licebat, aut cujus testimonium in jure nullum erat. Occurrit sæpe hæc formula apud Petrum de Fontanis.
Exlegare, Exlegem facere, beneficio
legis exuere. Matth. Westmonast. ann. 1020 :
Rex Anglorum Cnuto... apud Orencestriam Concilio congregato Æthelwardum Ducem ibi Exlegavit.Vide eumd. ann. 1021. Occurrit passim apud Scriptores Anglic. Ingulfum pag. 899. Rogerum Hoved. ann. 1065. 1070. Simeonem Dunelm. de Gestis Angl. ann. 1017. 1052. 1055. 1063. 1065. 1074. etc.
Exlegalitas, Calumniari de
Exlegalitate, in Legibus Edw. Confess. cap. 38. dicitur is qui postulatur, vel
accusatur tanquam Exlex. Chronicon S. Trudonis
apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 421 :
Pars maxima de illa Luiponis conjurata factione, adhuc tunc truncas manus portantes in signum damnationis et Exlegalitatis suæ,hoc est, si bene interpretor, factorum contra legem, facinorum, et malefactorum. Vide Exlex 3.