« »
 
[]« Exomologesis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 366c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXOMOLOGESIS
EXOMOLOGESIS, Ἐξομολόγησις, Peccatorum confessio, apud S. Cyprianum Ep. 11. 13. etc. et lib. de Lapsis, Tertullianum, Pacianum Ep. 3. etc. Vide Pamelium ad eosd. Auctores, et Isid. lib. 6. cap. ult.
Exomologesis, Litania publica. Concilium Moguntinum ann. 813. can. 31 :
Inter litanias et Exomologeses hoc differt, quod Exomologeses pro sola peccatorum confessione agantur : litaniæ vero indicantur propter rogandum Deum, et impetrandum in aliquo misericordiam ejus. Sed nunc, utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
Atque hac ultima notione usurpatur in Concilio Tolet. XVII. cap. 6.