« Exorquia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 368a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXORQUIA
EXORQUIA. Usatici Barcinonenses MSS.
cap. 62 :
Statuerunt siquidem prædicti Principes, ut Exorquiæ nobilium videlicet et Magnatum, tam Militum, quam Burgensium, omni tempore in Principum potestate deveniant, videlicet omnia illorum allodia : quod quidem Principi placuit legis habere vigorem. De mobilibus vero illorum faciant ipsi Exorchi quodcumque voluerint tam parentibus quam Ecclesiis, sive pro illorum animabus ea attribuant.Cap. 98 :
De rebus et facultatibus de pagensibus sterilibus Exorchis illis ab hoc sæculo decessis, eorum seniores habeant partem illam, quam deberent habere insimul filii, si ibi remansissent, ab Exorchis procreati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an Exorchus idem sit qui sine hærede, Gall. Sans hoir, Exorchia
vero bona defuncti, cujus nullus est hæres legitimus, proximus et directus, nullus filius,
nulla progenies directa. Hæc notio cum locis citatis cohæret satis, nec cum sequentibus
pugnat. Bernardi Vicecomitis Ceritaniæ Donatio ad Monasterium Cuxanense ann. 963. Marcæ
Hisp. col. 883 : Dono... quantum habeo... in honore S. Michaëlis de Coxano atque infra omni vicecomitatu meo, scilicet homicidiis, cuguciis, arsiniis et Exorchiis et omni senioratione.Charta ann. 1238 :
Et ostem, et cavalcatas, et sequis, et cucucias, et Exorquias, et homicidia, et intestationes, et arsinas, etc.Alia Rogerii Comitis Fuxensis ann. 1250 :
Enfranquimus omnes et singulos homines de valle de Meranges et eorum proles in perpetuum de Exorquia, intestia, arsina, cugucia, etc.Michael Carbonellus in Chron. Hisp. fol. 97 :
Especialement los enfranqui quels vene los usos e coustums mals : ço es intesties, Exorquies, cucucies, etc.Voces Intestatio, Intestia et Intesties in his locis vero Exorquia adjunctæ favere videntur nostræ interpretationi. Pro Exorquia, Exerquia legitur in Cucucia post Cugus.