« 2 expalmare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 368c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPALMARE2
2. EXPALMARE dicuntur
Sacerdotes, cum peracta Communione digitos abluunt, ut fit in sacris liturgiis. Statuta
Eccl. Aurelian. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1276 :
Nullus Sacerdos audeat bis in die celebrare, excepta die Nativitatis Domini et S. die Paschæ... hoc tamen addito, quod si Sacerdos perfuderit in prima Missa, hoc est Expalmaverit, quod ille non præsumat celebrare.Id est, Si digitos abluerit, et ablutionem sumserit, non præsumat secundo celebrare ob infractum jejunium. Vetus Pontificale MS. Eccl. Autissiod. de ordinatione Presbyterorum :
Pontifex.... se communicet corpus Christi et sanguinem accipiendo : quo communicato antequam Expalmet, veniant dicti novi Presbyteri ad eum et communicet eos.Missale Autissiod. ann. 1518. in Cœna Domini :
Tunc presbyter facit quod in se est, ut in aliis Missis consuetum est, et cum Expalmat, incipitur Communio.In altero Missali ejusd. Ecclesiæ ann. circiter 1404. exarato habetur, et cum Epuniat, perperam, ut et in alio circa ann. 1540. typis mandato, ubi legitur
et cum Epanuat. Pelvis ad usum Expalmationis, in veteri Necrologio Ecclesiæ Carnut. ubi Expalmatio forte significat hanc manuum lotionem quæ sumta digitorum ablutione fieri solet ab Episcopis Sacra peragentibus.