« Expectorare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 369c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPECTORARE
EXPECTORARE,
Exsolvere, firmaculum a pectore removere. Ugutio et Jo. de Janua. Festus habet :
Expectorat, Ex pectore ejicit.Ennius apud Ciceronem Tuscul. 4. 8 :
Tum pavor sapientiam mihi omnem ex animo Expectorat.Verbum illud, ut antiquum nimis repudiat Fabius 8. 3. Non semel utitur Accius apud Nonium, idemque est quod e pectore educere. Hac quoque notione accipitur in Actis SS. Maii tom. 7. pag. 275. ubi de S. Hucberto. Gerardus Silvæ-majoris Abbas in Vita S. Adelardi n. 21 :
Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat, et utrisque consultum pacis Expectorat,id est, suadet, ex pectore, ex animo. Expectoratus affectus, Amor e pectore ejectus, in Concilio Ilerdensi inter Hispana tom. 2. pag. 284.