« Expeditare canem » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 370a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPEDITARE
EXPEDITARE Canem, vox Forestariis familiaris : Canum pedes quodammodo mutilare. Legibus enim
forestarum cautum erat, ut accolarum, atque adeo ipsorum Forestariorum canes Expeditarentur, ne cervos aut lepores regios venarentur, et ud ad feras
insequendas minus essent pernices. Fiebat autem Expeditatio canum duobus
modis, scilicet abscissione trium ortellorum, seu unguium pedis
anterioris, puta juxta ipsam cutem, vel excisione montis pedis ; quem Pellotam vocant. Tenentur qui in forestis degunt, molossos et majores omnes canes
sic habere expeditatos sub pœna 3. solid. 4. den. Regi pendendorum : renovandaque est
expeditatio quolibet triennio, juxta Legem Joannis Regis Angl. pag. 180. et Edw. I. de
Forestis, quæ exstat apud Matth. Paris ann. 1215. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic.
tom. 3. pag. 843. Refert Manwodus cap. 16. § 12. Expeditationem istam
inventam fuisse ab Henrico II. Rege Angl. vocabuloque initium dedisse in Assisia de
Woodstock art. 6. Sed modum hunc de cohibendis canibus longe esse antiquiorem constat ex
Legibus Canuti Regis de Foresta cap. 31. et 32. ubi eam Expeditationem,
genuiscissionem appellat, Anglice vero Horing. Illius præterea
mentio est in Legibus Henrici I. cap. 17. ubi misera canum Expeditatio
dicitur. Sed et de eodem Henrico sic Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 823 :
Omnem ferarum venationem totius Angliæ sibi peculiarem vendicavit. Pedes etiam canum qui in vicinio silvarum morabantur, ex parte præcidi fecit, et vix paucis nobilioribus ac familiaribus privilegium in propriis saltibus venandi permisit.Meminit denique expeditationis canum idem Matth. Paris ann. 1225. pag. 224. et Charta Henrici III. Regis Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 661 :
Sint in perpetuum quieti de sectis Swanemotorum, et omnium aliorum placitorum forestæ, et de Expeditamentis canum, et de omnibus summonitionibus, placitis, querelis... ad forestarios et viridiarios pertinentibus.Expeditatis canibus opponuntur qui integros pedes habent. Idem Monasticum Angl. tom. 2. pag. 165 :
Habebunt etiam iidem Canonici ad prædictas vaccarias quatuor canes cum integris pedibus, duos ad unam, et duos ad alteram, solutos noctibus, et ligatos diebus : qui si inventi fuerunt soluti a prima hora diei usque ad vesperam, custodes eorum erunt in forefacto domini, et canes in misericordia ejus.Charta Hugonis Episcopi Dunelmensis in eodem Monastico tom. 3. pag. 92 :
Et pasturam ad omnia averia sua habebunt undique in eadem : et pedes canum eorum non sint ibi, neque ad wacheriam de Werdale truncati : sed pastores ducant eos ligatos pro feris, ad averia sua servanda pro lupis. Crura enervaredixit eodem fere sensu auctor Queroli :
Utinam tibi crura ipsa enervasset, ne unquam inde movisses pedem.
Impediare, Eadem notione. Vetus
Inquesta apud Will. Dugdalum in Antiq. Warvicensis provinciæ pag. 665 :
Et dicunt quod audierunt antecessores dicere, quod tempore quo manerium de Sutton prædictum fuit in manibus Regem Angliæ, tota chacea fuit afforestata, et omnes canes infra forestam solebant esse Impediati, et amputati sinistro ortello. Et postquam devenerunt in manum Comitis Warwici,..... licentiam habere et tenere canes opertias (sic) ex omni genere canum, et non Impediati.
Expeditatæ Arbores, apud Fletam lib.
2. cap. 41. § 31 :
Inquiratur de quercubus et aliis arboribus Expeditatis in foresta,... vel si aliquo ingenio alio dictas quercus cædere fecerint.Nostris Arbres abattus par le pied.