« »
 
[]« 1 exponere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPONERE1
1. EXPONERE, pro Deponere, non semel occurrit. Non. Marcellus lib. 4 :
Exponere,[] deponere. Nomen virginitatis Exponere,
apud Arnobium :
Exponere Episcopos
, in Fragmentis S. Hilarii, pro deponere. Togæ Expositio, apud Tertull. de Pallio.
Exponere veterem hominem
, apud eumdem lib. de Resurrect. carnis.
Expositionem peccatorum de lavacro repromittit
, lib. de Præscript. hæret. Marius Mercator pag. 20 :
Quia nullum quod Exponerent onus habuere.
Proprie est navem exonerare, e navi dimittere, ut in sequenti. Vide Forcellinum. Virgil. lib. 10. vers. 287 :
.... Socios de puppibus altis
Pontibus Exponunt.
Vide tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 534.
Exponere hominem ad occidendum, Aliquem adsciscere, ut alium occidat, in Lege Frision. tit. 2. § 1. 2. 3. 9. Elocare, in Lege Salica tit. 31. § 1. 3. Pro Dimittere, concedere, elocare, occurrit in Chart. Theoder. Episc. Misn. ann. 1473 :
Ipsumque agrum perpetue Exponere pro dicto annuo censu.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Lassen, col. 1195.