![[]](img/image.png)
EXTERRENUS, Exterrimus, Exterraneus
Exterricineus. Gloss. Gr. Lat. MS. :
Ἀπόδημος, Peregrinus, Exterrimus, Exterrenus.Forte Externus, vel Exterraneus. Vox Exterrimus abest in Edito. Festus :
Exterraneus, Ex alia terra.
Exterraneus, quoque dicitur, et qui ante tempus natus, vel potius ejectus est. Dictus autem Exterraneus, quod eum mater exterrita alvo ejecit. Martinius hic recte legit, Exterricineus.