« »
 
[]« Extortiones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 381b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXTORTIONES
EXTORTIONES, JC. Anglis, Rastallo et Cowello lib. 4. tit. 18. § 51. sunt corruptelæ Subvicecomitum, aliorumque Officialium. Definitur autem
Extortio, illicita quævis pecuniarum emunctio, vel expilatio, qua colore officii sui quis utitur
. Alias Extortiones dicuntur quævis exactiones illicitæ, Malætoltæ Rollandino in Chr. lib. 8. cap. 5. Hoc sensu legitur in Charta Rogerii I. Regis Siciliæ ann. 1129. apud Murator. tom. 6. col. 623. et altera Theobaldi Comitis Campaniæ ann. 1233. pro Abbate Molismensi. Vide Malatolta in Tolta.