« »
 
[]« Extrarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 382b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXTRARIUS
EXTRARIUS, Papiæ, Extraneus, alienigena. Claudianus Mamertus lib. 1. de Statu animæ cap. 7 :
Sicut oculi sine formis corporum, atque Extrario lumine contemplari nequeunt, etc.
Extrariam lucem etiam dixit Lucretius lib. 4. Extrarium arbitrum Suetonius in Vespasiano cap. 5. Extraria bona Apuleius Apol. Terent. Phorm. 4. 1. 13 :
Hanc conditionem si cui tulero Extrario.
Extrarium ab Extraneo sic distinguit Festus :
Extrarius est, qui extra focum, sacramentum jusque sit ; Extraneus ex altera terra, quasi Exterraneus.
Aliter utrumque distinguit Corn. Fronto apud Calepinum, quem potes consulere. Joannes Archithrenius lib. 1. cap. 17.
... Necdum comes improbus instat
Proximus, urgenti cedens, Extrarius errat.
Utuntur etiam JC.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613 : Extrarium, extra ordinem, extraneum. Extrarius locus, qui est extra domum, in Vita S. Elphegi tom. 2. April. pag. 634. col. 1. Estraigne, pro Etranger, in Poem. Rob. Diaboli MS. :
Voiant toutes les gens Estraignes, etc.