![[]](img/image.png)
1. EXULARE, active sumitur
pro Mittere in exsilium vel servitutem, in Actis S. Athanasii Episcopi Neapol. apud
Murator. tom. 2. part. 2. col. 1059 :
Captivos... innumerabiles Saracenorum Exulabat efferitas insatiabilis.Et infra :
Eodem igitur tempore quo Ludoycus piissimus Augustus Beneventanam provinciam Exulatione Sudan crudelissimi Ismaëlitum Regis advenit eruendam. Exulatiohic Muratorio videtur sumenda esse pro tyrannide vel servitute. Pro Exsilio usurpavit Florus :
Clarissimos Principes... Exulatione multavit.