« »
 
[]« Exuperare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXUPERARE
EXUPERARE, Superare, subjugare, Latinis Exuperator omnium gentium, in Nummo Constantis. Exuperatorius mensis, Novembris a Commodo dictus, apud Lampridium. Simeon. Dunelm. ann. 882 :
Duas potenti virtute naves Exuperavit.
Vox Latinis notissima.
Est enim Capere, vel Prehendere. Leges Edmundi Regis cap. 2 :
Vult etiam, ut ibi fur pro certo cognoscetur, Thwelsindi... consocientur, et Exuperent eum vivum vel mortuum, alterum quod poterunt.
Ita in Legibus Alfredi cap. 7. apud Bromptonum
Exsuperetur, et Episcopi judicio reservetur
. Ubi Saxonice habetur gevilde, quod idem ac Prehendito, vulgo Capias : unde Forensium apud Anglos Breve Capias : dictum a gevealdan, et gevildan, regnare, dominari, imperium tenere.
Exuperantissimus, pro ἐξοχότατος, dixit Apuleius in Hermetis Asclepio.