« »
 
[]« Fabricaturæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 386c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABRICATURAE
FABRICATURÆ, Vasa aurea aut argentea, aurum omne, argentumve factum, aut in vasa conflatum, in Formulis antiquis apud Lindenbrog. 49. 67. 72. 75. 77. 78. 83. in Formula 18. ex Baluzianis, Form. 82. ex Andegavensibus, etc. Gesta Regum Francorum cap. 13 :
Aurum quoque multum et argentum, Fabricaturasque speciosissimas tradens Legato, etc.
Primum Testamentum Widradi Abbatis Flaviniacensis :
Et quod superius memorari debueramus, tam aurum, quam argentum, vel reliquas Fabricaturas seu ministeria Ecclesiæ, etc.
Litteræ Deodati Clerici pro Monasterio Sithiensi ann. 32. Caroli Regis ex Archivo Audomar. :
Fabricaturas Ecclesiarum auro argentoque, drappalia, etc. vobis per venditionis titulum, accepto pretio, Ecclesiæ vestræ a die præsenti transfirmo.
Extenta jurium Comitis Sabaudiæ ann. 1309. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 86 :
De quolibet vendente... caseos, coria, Fabricaturam auri, cyphos, etc.