![[]](img/image.png)
5. FACERE, Tradere vel disponere. Leges Luithprandi Regis 64. (6, 11.) apud Murat. tom. 1.
part. 2. pag. 64. col. 1 :
De eo præcipimus, qui filiam in capillo in casa habuerit, et filium non reliquerit legitimum, ut de rebus suis amplius pernullum titulum cuicumque per donationem, aut pro anima sua Facere possit, nisi partes duas, tertiam vero relinquat filiæ suæ, sicut gloriosissimus Rotharis Rex disposuit.