![[]](img/image.png)
«
5 habere » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 148b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/HABERE5
5. HABERE. Concilium Turonense III. can. 25 :
Quoniam aliqua sunt Monasteria, in
quibus jam pauci sunt Monachi, qui prædicti Patris regulam suis Abbatibus Habeant
promissam, i.
qui promiserint. Guidonis
Disciplina Farfensis lib. 1. cap. 16 :
Cum autem orationem Habuerint factam,
pueri incipiant, etc.
Lib. 2. cap. 2 :
Sed tamen ante Habeant ipsi
omnia sua facinora patefacta.
Capitulare Aquisgran. ann.
789. cap. 79 :
Nec in publico vestimenta lavare, nec berbices tondere Habeant
licitum.
Additio altera ad Capitulare Theodulfi :
Et nulli extra parvulos
et infirmos, licet Missam auditam Habeant,.... edere et bibere præsumat, ante publicum
peractum officium.
Capitulare Noviomagense ann. 806. cap. 7 :
Auditum
Habemus, qualiter, etc.
Phrasis Gallica :
Nous avons oui.
P. Carpentier, 1766.
Habere Donatum,
Factum, Donare, facere ; usitatissima apud Scriptores mediæ ætatis
loquendi formula : sed et Latinis haud incognita ; quam prætermisissem, nisi a quibusdam
viris doctis inter barbaras voces fuisset amandata. Vide Collect. Histor. Franc. tom. 7.
pag. 627. et tom. 9. pag. 554. et 604.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habere Se, Gerere se,
Se Comporter. Laurentius Bizinius de Origine belli Hussitici
ann. 1421. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 171 :
Tentabant quatenus
Pragenses Haberent Se ad defendendum.
Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6.
ad ann. 1244. apud Murator. tom. 6. col. 509 :
Qui ad defensionem exercitus
Mediolanensis et offensionem exercitus domini Friderici Se mirabiliter
Habuerunt.
Lanfranci Pignoli Annal. Genuens. lib. 7. ad ann. 1266. ibid. col.
539 :
Quia vero dictus Admiratus et consiliarii et comiti ejus male Se Habuerunt,
adeo quod præsumptum fuit eos fuisse proditores.
P. Carpentier, 1766.
Habere Agere, Multum laboris et operæ in re aliqua ponere. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 134.
Chartoph. reg. ch. 52 :
Idem exponens respondit quod revera ipse satis Habuerat
agere, et multum passus fuerat in solvendo suam partem ; adeo quod non posset ipsum
juvare ad solvendum suam partem antedictam.
Phrasis Gallica :
Qu'il avoit
eu assez à faire,
id est, non sine magno negotio.
P. Carpentier, 1766.
Habere Agere,
Habere Facere contra aliquem, Gall.
Avoir à faire contre ou avec
quelqu'un, Rem pugna cum aliquo dirimere. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84.
Chartoph. reg. ch. 146 :
Idem Petrus Marc-d'argent, malo imbutus spiritu, dixit
eidem Stephano, quod contra ipsum volebat Habere agere.
Aliæ ann.
![[]](img/image.png)
1351. in Reg. 80. ch. 637 :
Indignatus Petrus dixit Johanneto : Garcifere
vilissime, tecum habere facere volo ego... Percussit dictum Petrum de quodam cutello,
etc.
Charta ann. 1300. in Chartul. Sabaud. fol. 133. v° :
Dominos
antiquiores ipse tenetur sequi ratione ligietatis antequam comitem Sabaudiæ, si forsitan
ipsi Haberent facere cum dicto domino comite vel ejus hæredibus.
P. Carpentier, 1766.
Habere Facere, Negotium habere, vulgo
Avoir affaire. Charta ann. 1313. inter Probat. tom.
2. Hist. Nem. pag. 13. col. 1 :
Nisi essent peregrini, vel aliæ personæ, quæ
Haberent facere extra regnum, quibus gentes regiæ permittant portare parvos
Turonenses.
Stat. Astæ collat. 11. cap. 78. pag. 33 :
Insuper quilibet
Habens facere prope dictum beale, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Animum cum Aliquo, Parti alicujus favere, societatem cum aliquo habere, Gall.
Avoir des
intelligences. Hist. belli Forojul. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col.
1200 :
Et in terra erat major pars hominum animum Habens cum domino Paduæ.
P. Carpentier, 1766.
Habere Bonum Os, Galli eodem sensu dicimus,
Avoir bonne bouche, Tacere, commissa celare.
Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 236 :
Pactum inter se
fecerunt et ordinaverunt, quod Haberent bonum os, id est, quod istud non
revelarent.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Dies Suos, Usufructuario et precario jure possidere, Gall.
Avoir sa vie durant. Reg.
visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 421 :
In diocesi Meldensi
habeant (monachi S. Martini Pontisar.)
quoddam manerium, in quo deberent
esse monachi ; sed episcopus loci Habebat illud ad dies suos, et archidiaconus Meldensis
similiter Habebat unum aliud manerium ipsorum ad dies suos.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Injustitiam, Injustam actionem intendere, causam iniquam defendere. Charta an. circ. 1130. ex
Chartul. Stirp. :
Iterum quæsivit michi terram de la Reversaria,.... et injustitiam
Habens defecit.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Justitiam, Aliquem ad juri standum, vel quod juris est exequendum, cogere. Charta jam jam
laudata :
Item die adorato piscatus fuit stagnum de Vilalaur : unde domini stagni
quæsierunt mihi rectum, sed ego Hycterium non potui eis Habere ad justitiam.
Alia Alfonsi comit. Tolos ann. 1138. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 482 :
Ad justitiam vobis Habebo, et si illos ad justum vobis Habere non possemus,
adjuvabo vos de eis, sine vestro inganno.
P. Carpentier, 1766.
Habere pro Malo, Gall.
Trouver mauvais, Offensioni habere. Epist. inter Acta B. Christ.
tom. 4. Jun. pag. 412. col. 1 :
Unde pro malo non Habeatis, nec ingratitudini
imputetis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Materiam, Causam habere, vulgo
Avoir matiere. Comput. ann. 1412. inter Probat. tom.
3. Hist. Nem. pag. 205. col. 2 :
Et primo solverunt... Raymundo de Guerra et Petro
de Rodis, capitaneis gentium armorum... ad finem ne Haberent materiam faciendi malum per
gentes suas, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Melius, Gall.
Avoir du meilleur, Viribus superare aliquem. Lit. remiss. ann. 1477.
in Reg. 203. Chartoph. reg. ch. 13 :
Voyant icellui suppliant qu'il n'avoit pas du
meilleur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere in Testimonium, Testem adhibere, Gall.
Prendre à témoin. Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
JJ. rub. fol. 39. r° :
Et de hoc Habebat curiam in testimonium.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habere Personam, pro Respicere. Canones Hibern. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 13 :
Non
oportet judices Ecclesiæ Habere Personam in judicio, quia non est acceptio personarum
apud Deum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habet, Exstat. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 25 :
Habet ibi silva quæ
habet in totum leguam 1. et dimid.
Habere, Res, divitiæ, facultates,
Avoir nostris,
Avere Italis,
Haabe
Germanis. Vide
Havo. Pacta inter Venetos et Francos, in Gestis Innocentii III.
PP. :
Totum quidem Habere, quod in civitate inventum fuerit, a quolibet duci debet,
et poni in commune, etc.
Tabularium S. Florentii :
Hic ob salvationem
animæ suæ omnes redhibitiones prædictæ villæ Monachis condonavit, et de Habere eorum
lx. solidos accepit.
Occurrit passim in
Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 43. 46. 53. etc. ut
Avoir in Scriptis
Gallicis medii ævi. Hinc
Guillelmus sine Habere, apud Guibertum, qui Alberto Aq. et
Tyrio,
Sans avoir nuncupatur. Vide Glossar. ad Villharduinum.
Habentia, numero singulari, Divitiæ, opes, apud S. Augustinum lib. 20. contra Faustum.
Nonius Claudius lib. 7 :
Animos eorum Habentia inflarat.
Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col.
1150 :
Anni duo necdum fluxerant, et Habentia Monasterii sic est exhausta, quod
retroactæ copiæ nullum vestigium invenitur.
Plautus in
Truculento :
Ad se cum anima ejus Habentiam averterit.
Utitur etiam Quadrigarius apud Nonium.
Habentes. Florentinis
Abbienti, Divites. Julianus Antecessor. Const. 108. § 14 :
Et si post tres testationes in scriptis habitas, et idoneos homines Habentes,
invenerit eum, quem contestatus est cum uxore sua, etc.
Ubi Græca habent
ἀξιοπίστους μάρτυρας. Charta Cenulfi Regis Merciorum
ann. 821. in tom. 1. Monastici Angl. pag. 100 :
Nec Rex suum pastum requirat, vel
Habentes homines, quos nos dicimus Fæstingmen, etc.