« 1 factum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACTUM1
1. FACTUM. Sic appellata, ut auctor est Sirmondus in Notis ad Sidonii Epithalamium Polemii,
Constitutio quædam Honorii et Theodosii Augg. ad Agricolam Præf. Pr. Gall. in Codice
Autisiod. quæ ab Hincmaro Edictum dicitur. Vide quæ de hac voce observat præterea
Salmasius ad Capitolinum pag. 259. ubi Factum idem esse, quod πραγματιϰόν Græcis, seu Pragmatica Constitutio, argute
docet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Solitæ autem
sunt Pragmaticæ istiusmodi sanctiones, nonnisi in publicis causis fieri, ad preces
civitatum et provinciarum et ad suggestionem plerumque Judicum et Præsidum provinciarum :
sicque dictæ sunt, quod longo tractatu et consilio habito solemniter et multa verborum
dissertatione formarentur ; qua ratione quidquid fit, Græcis πραγματιϰὸν dicitur. Sic Constitutionis Fl. Constantini Tyranni, qua
sanxit ut vii. provinciarum Galliæ conventus Arelati, Imperii tum sede,
agerentur quamque primus in Ausonianis Lectionibus vulgavit Scaliger, inscriptionem in
scripta scheda hanc fuisse testatur ad Symmachum Juretus : Factum Fl. Constantini ad Agricolam Præfectum Præt. Galliarum.Plura vide apud Salmasium in Notis ad Vitam Gordiani. Hæc ex Hofmanni Lexico.