« »
 
[]« 2 facula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 393c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACULA2
2. FACULA, Latinis, Tæda ex arboribus pinei generis : recentioribus vero quivis caudex, stipes ad ardendum ; Busche. Capitulare de Villis cap. 62 ;
Quid de lignariis, et Faculis, quid de axilis, et alio materiamine, etc
. Marculfus lib. 1. form. 11. in Tractoria Legatorum :
Ideo jubemus, ut locis convenientibus eisdem a vobis evectio simul et humanitas ministretur, hoc est, veredos seu paraveredos tantos, panis nitidi modios tantos,... leguminum carra tanta, Faculas tantas, etc.
Baluzius legit :
legumina, ligna, carra tanta, faculas tantas, itemque victus ad caballos eorum.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt simul exceptis lignariis et carris, quæ in ipsis villis fiunt, 867. Facularum, 977. perticarum circulorum, 156. scindularum, etc.
Codex MS. Irminonis Abbatis Sangerman. [] fol. 60. v°. col. 2 :
Solvunt... ova xxx. axiculos c. et totidem scindolas, xii. dovas, circulos vi. xii. Faculas.
Rursum legitur fol. seq. col. 2. Vide plura apud Guerardum in indice, qui interpretatur faculam, Frustum ligni resinosi, in virgas tenues fissum, ad lumen faciendum, tædæ genus. Aliis etiam usibus inservientia frusta ligni faculas dictas esse testis est Varro de Ling. Lat. lib. 4. cap. 13 :
Utuntur in vinea alligando, fasces, incisos fustes, Faculas.
Cato de Re rustic. cap. 37 :
Ridicas et palos, quos pridie in tecto posueras, siccos dalato, Faculas facito.
P. Carpentier, 1766.
Gloss. Cæs. Heisterbach. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 668. col. 1 :
Faculæ sunt ligna arida, quæ vulgariter appellantur aspen.
Faculas Accendere, Supertitionis species, quam exagitant passim Concilia. Arelat. II. cap. 23 :
Si in alicujus Episcopi territorio infideles aut Faculas accenderint, aut arbores, fontes, vel saxa venerentur, etc. Candelam deferre,
in Concil. Nannetensi cap. 20. Adde Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 236. 316. Vide Concil. Bracarense apud Burchard. lib. 10. cap. 21. Synod. Trullan. can. 65. Concil. Toletan. XII. can. 11. XVI. can. 2. Canut. Leg. Mundan. cap. 5. Leg. Presbyt. Northumbr. cap. 48.