« Faderfium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FADERFIUM
FADERFIUM, Faderphium, Phaderphium. Vox Longobardorum, quæ in Boerianis
Glossis, Dos exponitur. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 12. Roth. 201. :
Et si filios de ipsa muliere habuerit legitimos, habeant filii morgingap, et Faderphium suæ matris.Lib. 2. tit. 14. § 15. Roth. 199. :
Tunc illa vidua, quæ in domo patris aut fratris regressa est, habeat sibi morgengab et methium ; de Faderfio autem, id est, de alio dono, quantum pater aut frater dederit ei, quando ad maritum ambulaverit, mittat in confusum cum aliis sororibus.Edit. Boeriana habet Phaldefium. Phaderfium, lib. 2. tit. 1. § 4. Roth. 182 :
Habeat ipsa mulier morgengab, et quod de parentibus ejus adduxerit, id est, Phaderfium.Sunt igitur Faderfia, dona, quæ pater filiæ, quam nuptui dat, in dotem concedit. Vox deducta a Saxonico fæder, aut Germanico, Fader, i. pater, et Erf, hæreditas, quasi dicas, paterna hæreditas. Vide Sibrandum a Sicama ad Leg. Frision. tit. 15. et Grimm. Ant. Jur. Germ. pag. 429. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 430. Fio, feoh, est Pecus, pecunia. Gloss. Longob. in cod. Vatic. fardefio, in cod. Cavens. farderfido, i. e. quod adduxit de parentibus.