« »
 
[]« Fagolidori » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 395b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAGOLIDORI
FAGOLIDORI, φαγολοίδοροι. S. Hieronymus in Prologo ad Ezechielem Prophetam :
Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant. Sed vereor ne illud eis eveniat quod Græce significantius dicitur, ut vocentur φαγολοίδοροι, quod est, manducantes sannas,
vel ut alii legunt, senecias. Quibus intelliguntur homines impendio maledici, qui conviciando alantur ac saginentur. Verum mendosa est, ut conjiciunt prudentiores, Hieronymi lectio. Ac primum quidem hæc verba, Quod est, manducantes sannas, vel senecias, a quodam sciolo, qui interpretari voluerit vocem a se minime intellectam, addita fuisse verisimillimum est. Quod vero spectat vocem ipsam φαγολοίδοροι, cum omnino præter analogiam linguæ Græcæ componatur, (non enim dicunt φαγόλωτος, sed λωτοφάγος) [] eam fictam esse et alterius loco suppositam existimo : quare lubens cum Erasmo et Roberto Stephano legerem φιλολοίδοροι, Quibus, scilicet, studio est calumniari et carpere, velut id suo morbo faciant, non merito aliorum. Ineptas vocis Seneciæ explicationes vide suo loco.