« »
 
[]« Faida » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 396c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAIDA
FAIDA, exponitur Inimicitia, in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 15. lib. 2. tit. 14. § 10. Rothar. 74. 162. interdum vindicta, quæ pro morte propinqui aut agnati exigitur ; Vindicta parentum, quod Faidam dicimus, apud Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. discipl. cap. 5. et Burchardum lib. 1. cap. 94. Gloss. : Faida, vindicta mortis. Rhenanus lib. 2. Rerum Germanic. pag. 95 :
Faidam vocabant Franci simultatem apertam, qua unus aliquis uni vel pluribus bellum denuntiat. Ab hac Gallicani scribæ Faidosum appellant, qui Faidam exercet. Germanis notum nimis vocabulum est.
Præsertim vero definitur, gravis et aperta inimicitia ob cædem aliquam suscepta. Neque tamen omnis simultas fuit Faida sed capitalis illa, quæ apud Germanos et Septentrionales populos obtinuit, penes quos privatæ inimicitiæ per totam cognationem diffundebantur : adeo ut si ex ea quis interfectus fuisset, cædis pœna a tota cognatione exigeretur, ac in eam pro libito vindicaretur. Synodus Ticinensis ann. 855. in Appendice cap. 3 :
Si inter hæc forte eundem latronem occidi contigerit, nulla is, qui eum occidit damnatione mulctetur, neque ullas inimicitias a parentibus, aut ullam persecutionem ab ullo ejus amico vel propinquo sustineat.
A Saxonico fæhð, seu fehðe, vel Germanico Fehde, et Feide, i. hostis, inimicus, vocem deducunt Lambardus, Spelmannus, Somnerus et alii : Sibrandus a Sicama, a Veed, capitalis inimicitia. Vide Dissertationem nostram ad Joinvillam de Privatis bellis, et Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 5. Apud Olaum Wormium in Lexico Runico, Faatt, exponitur privata simultas. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 384. Phillips. de Jur. Anglosax. not. 34. et 497. ejusd. Hist. jur. Anglic. tom. 2. pag. 253.
Feida, scribitur in Capitulari de Villis cap. 4 :
Pro homicidio et incendio, unde Feida exire potest.
Hoc loco et sequenti Pertzius e codice reposuit Frauda, quod freda, fredum interpretatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feida Regia, ibidem pro satisfactione, quæ ex delicto Regi debetur :
Pro Feida vero nostra,... familia vapuletur.
L. Henschel, 1840–1850.
Fagida. Ludovici Imper. Constit. ann. 866. in Chron. Casin. cap. 6. ap. Pertz. Script. tom. 3. pag. 224 :
Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitæ incurrat periculum.
Faidam Levare, in Lege Longobardorum lib. 1. tit. 9. § 18. Liutpr. 13. (2, 7.)
Propter Faidam Fugere, in Capitulari Compendiensi ann. 757. cap. 18. 21.
Faidam Pacificare, Pacare ; per sacramentum pacificare, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 34. lib. 2. tit. 7. § 2. Ludov. Pii 21. Vide Faidam componere. in Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 27. 55. in Capit. Caroli C. tit. 34. Ap. Pistas ann. 869. § 10. interjecto solenni jurejurando confirmare se depositis odiis in concordiam rediturum.
Faidam Requirere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 17. Roth. 389. []
Pro Faida pretium recipere vel solvere, in Lege Longob. lib. 1. in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 134. 205. in Capit. addit. 4. cap. 93. 140.
Faidam Jurare, apud Hincmarum in Epist. ad Carolum Reg. a Cellotio edita, et tom. 2. Spicilegii pag. 825. in Capitul. Carlomanni tit. 2. § 3. 10. etc.
Faidam Portare Alicui, Bellum domesticum indicere. Occurrit passim in Legibus Edmundi Regis Angl. cap. 1. § 2 ; wege þa fæhðe. Saxon tit. 2. § 5. in Capit. Caroli C. tit. 12. cap. 5. tit. 39. cap. 2. in Capit. Carlomanni Regis tit. 2. cap. 3. 10. 11. Apud Silvac. ann. 853. Apud Carisiac. ann. 873. Apud Vernis palat. ann. 884. in Legib. Henrici I. Regis Angl. cap. 88. etc. Sic inimicitias denuntiare dixit Seneca Epist. 77.
Indicere simultatem
, Suetonius in Nerone cap. 25. inimicitias indicere, Sidonius lib. 7. Epist. 9. In Leg. Sax. tit. 2. § 5. est
Dominus compositionem persolvat vel Faidam portet
. Ita etiam in Leg. Edmund. cap. 1. princip. : He wege sylf þa fæhðe, quod in Leg. Henr. 1. cap. 88. § 11. redditur :
Ipse sibi portat homicidii faidiam.
Propter Faidam occidere, in Lege Saxonum tit. 3. § 4.
Componere Excepta Faida, in Lege Saxon. tit. 12. § 5. et tit. 13. § 1. Conf. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 656. not.
Componere, cessante Faida, id est, inimicitia
, in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 1. tit. 9. § 4. Roth. 45. et 75. quod exponitur § 15. tit. 7. Roth. 74. :
Ut Faida, quod est inimicitia, post compositionem acceptam postponatur, et amplius non requiratur, nec dolus teneatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Faidam Componere, est Læso satisfacere, in Legibus Luitprandi 127. (6, 74.), apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 76. col. 2 :
Si Romanus homo mulierem Langobardam tulerit, et mundium ex ea fecerit, et post ejus decessum ad alium maritum ambulaverit sine voluntate hæredum prioris mariti, Faida et anagrip non requiratur, quia postquam marito Romano se copulaverit, et ipse ex ea mundium fecerit, Romana effecta est, et filii qui de eo matrimonio nascuntur, secundum legem patris Romani sint, et ideo Faidam et anagrip minime Componere debet qui eam postea tulit, sicut nec de alia Romana.
Faidam Habere, in Lege Longobardorum lib. 2. tit. 1. § 11. Liutpr. 119. (6. 66.)
Faidam Deponere, id est, inimicitiam pacificare, in Lege Longob. lib. 2. tit. 14. § 10. Roth. 162. Vide præterea eamdem Legem Longob. lib. 2. tit. 2. § 1. 2. 3. tit. 13. § 2. tit. 54. § 2. Roth. 188. 190. 215. Grimoald. 8. Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 6. 8. Capitulationem ejusdem Imp. de partibus Saxoniæ cap. 3. Capitul. Caroli C. tit. 34. cap. 10. tit. 39. cap. 3. Ap. Pistas ann. 869. apud Carisiac. ann. 873. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Faidas Nancisci, In Se Cumulare. Ruodlieb. fr. 1. vers. 63 :
Et propter Faidas sibi multas undique nactas
A patria dulci quod debuit exiliari.
Ibidem fr. 3. vers. 234 :
Et Faidas in te non cessabas cumulare
Donec e patria fugiens petis extera regna.
Faidia, Idem quod Faida. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 88 :
Si quis post hæc hominem occidat, ipse sibi portat homicidii Faidam.
Et mox :
Si quis propter Faidiam, vel causam aliquam, de parentela se vellet tollere, etc.
Edictum S. Ludovici[] anno 1245 :
Mandantes tibi præcipimus, quatenus de omnibus guerris et Faidiis tuæ Balliviæ ex parte nostra capias, et dari facias rectas treugas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Faidus, Eadem notione, in Decretione Chlotarii II. § 9 :
Dominus status sui juxta modum culpæ inter fredum et Faidum compensabitur.
Infaidiare, Inimicitias exercere, gerere, suscipere, adversus aliquem stare, impetere, etc. in Legibus Edmundi Regis apud Culintonam editis § 2.
De Faidis seu bellis privatis Dissertationem integram instituimus ad Joinvillam, quæ est 29. Adde præterea, quæ collegit Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in verbis
Diffidamentum, Batalla, Capitaneus, Fractor pacis, Guerra, etc
. Honoratum Bonnorium Salonensem in Arbore certaminum 4. parte cap. 15. 16. 17. 22. 67. 68. 70. 71. Foros Aragon. fol. 181. v. 182. etc.