« »
 
[]« Falcare prata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCARE
FALCARE Prata dominorum suorum tenebantur vassali, interdum tamen non sine aliqua mercede. Charta ann. 1292. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 320 :
Per duos dies prata domini Falcabunt, (homines de Hedingdon) tertio vero die herbam ibi falcatam vertent, etc. pro falcatione et aliis supradictis circa dictum fœnum... solventur eisdem hominibus de denariis domini singulis annis proximo die quo falcare incipient quinque solidi.
Charta ann. 1363. ibid. pag. 496 :
Et dicunt quod quilibet falcator habebit ad vesperam singulis diebus quamdiu falcabit fasciculam fœni quantum potest capere sursum cum falce sua sine auxilio aliorum.
Pactum inter dom. et habitat. de Bourbonne ann. 1315. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 155 :
Item chascuns feux de ladite ville paiera au seigneur un jour de faucille.
Vide infra Falcatio.