« »
 
[]« 1 falcastrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCASTRUM1
1. FALCASTRUM. Isidorus lib. 20. cap. 14 :
Falcastrum, instrumentum ferreum curvum, cum longo manubrio ad densitatem veprium succidendum. Sic dictum, quia recurvum ad similitudinem falcis. Idem et Runco dicitur.
Gregorius M. lib. 2. Dial. cap. 6 :
Et dare ferramentum jussit, quod ad falcis similitudinem Falcastrum vocatur, ut de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet.
Interpres Græcus habet ξυλοϰόπιν. Occurrit in Vita S. Egwini Episcop. Wigorn. cap. 4. apud Faustum in Vita S. Mauri Abb. cap. 2. et in Gloss. Anglo-Saxon. Ælfrici. Vide Bidubium.