« 1 falcidia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 400b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCIDIA1
1. FALCIDIA, Lex a P. Falcidio Tribuno temporibus Augusti lata, qua statuebatur, ut hæres
quartam partem bonorum sibi relictorum, si plus æquo legatis oneraretur, acciperet,
cæteras partes legatariis relinqueret : quare Falcidia pro quadrante hæreditario non semel
accipitur in nostris instrumentis, qui quadrans ab hærede, a quo supra dodrantem legatum
fuit, retinetur. Sed de his Jurisconsulti. Formula Lindenbrog. 62 :
Præter ista omnia reservavimus in Falcidia heredibus nostris villas illas in pago illo, in ea ratione ut facta mea in omnibus studeant conservare atque defendere.Idem occurrit in nova Collect. Formul. apud Baluz. num. 28. Consule Pitiscum in Lexico Antiq. Rom. In Formulis et testamentis medii ævi fere semper nomine Falcidiæ venit Portio legitima, quæ filiis debetur ; nonnunquam simpliciter quadrans est, ut in Chart. ann. 932. inter Formul. Goldast. num. 33 :
Et FalsiciaVide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. cap. 9. § 41. not. p. § 40. not. c.(sic)exinde in alia nostra terra in roncale et Falsicia de illum cortinum, etc.