« 1 falda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 402a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALDA1
1. FALDA, Vox a Saxonico fald, seu Cambro-Britannico ffald, deducta, quæ Stabulum
vel caulam vulgariter, proprie vero septum, claustrum, cumad aliorum animalium, tum
ad hominis præsidium significat. Triplex autem in veteribus Tabulis hujus vocis notio
deprehenditur. Nam primo pro ovili, hoc est, pro sepimento ex caulis vel cratibus
facto, quo pastores nocte includunt oves, tum ad stercorandum arva, tum ne in segetes
spatientur. In Charta vernacula seu Gallica in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 903.
Falda, Faude, et Faldagium, Faudage dicitur. Ita apud Brittonum pag. 109.
v. Vide Consuetud. Bononiensem art. 176.
Falda igitur interdum sumitur pro crate, qua illa conficitur. Custumarium de
Hecham :
Portabit Faldas domini.Walsinghamus in Ricardo II. pag. 255 :
Et ideo in primis ad diffiduciandum Abbatem, Faldas, quas fecerat in Fauconwod, et silvis aliis, esse frangendas ipsa nocte, etc.Mox. :
Ipsa nocte ante quietem universa... in Fractione Faldarum, excisione portarum, et domus subversione... perpetrarunt.Rursum :
Consultum est de Faldis in silvis, de silvarum portis, etc.Monasticum Anglic. pag. 165 :
Et de bosco meo, sive arborum succisione, sufficientem materiam ad faciendas domos et Faldas duarum vaccariarum. Faulde des Charbonniers,in Statuto pro foresta Compendiensi ann. 1563. art. 29. Quibus locis Faldæ, sunt crates seu cleiæ Faldarum, quibus silvæ, vaccariæ, et carbones clauduntur, et continentur. Etiamnum Gallo-Belgæ Faulde, vel Faude appellant Carbonariam fornacem cratibus vulgo circumseptam, quam Gallice dicimus Charbonniere.
Falda, pro septo, quo equi, aut alia quævis animalia includuntur. Monasticum Anglic.
tom. 2. pag. 395 :
Præterea concessi eisdem, quod habeant equos et porcos suos intra forestam meam, et habeant duas Faldas in foresta mea,... ad capiendam equos et pullos suos semel in anno, et signandum.Fleta lib. 2. cap. 76. § 11 :
Expedit juvencula et vaccas... in Falda bene straminata noctanter custodiri.Adde cap. 86.
P. , 1766.
◊ Chron. Pet. Azarii apud
Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 355 : Faidas ad palancatum erectas posuerunt,... summo mane obsessores aggressionem fecerunt, et projectis lignis, etc.Hinc Faude et Fauldée de charbon, Fornax carbonaria, quia cratibus instruitur. Lit. remiss. ann. 1457. in reg. 189. Chartoph. reg. ch. 229 :
Le suppliant venoit du bois couvrir et mettre à point une Fauldée de charbon qu'il y avoit fait.Aliæ ann. 1459. ibid. ch. 351 :
Une Faude de charbon.Unde Fauder, Carbonem coquere, in Chartul. Corb. sign. Ezéchiel ad ann. 1419. fol. 74. r° :
Porront braser, Fauder et cauffourer, sans empirier lesdiz bos, et ne porront riens copper du gros mairieng.
Falda denique sumitur pro libertate habendi Faldam, quæ libertas Faldsoca
dicitur : soc enim Saxonibus libertas. Nulli quippe olim licuit vel in terris
propriis Faldam erigere, aut gregem alere, nisi domino feodali, seu manerii, hoc ex
jure publico gaudenti. Est igitur libertas Faldæ, seu Faldagium, prærogativa
dominicalis, tenenti plebeio non competens. Atque hac notione passim usurpari videas in
veteribus Chartis. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 340 :
In Snethesam unam carrucatam terræ cum Falda propria.Tom. 2. pag. 209 :
Et quod oves Canonicorum eant in pastura cum propriis ovibus ejus ubique, et quod sint levantes et cubantes in propria Falda Canonicorum prædictorum.Ibid. pag. 625 :
Quadraginta agras terræ ... cum libertate habendi Faldam suam.Tom. 1. pag. 302 :
Haberet et Faldas, ubi omnes homines villæ præter Seneschaldum, qui propriam Faldam habet, tenentur ponere oves suas.Adde tom. 2. pag. 275. Chartularium SS. Trinitatis Cadom. fol. 55 :
Duo sunt Bercarii qui habent unam virgatam terræ, et debent custodire videntes... et post xii. dies Natalis habebunt Faldam super terram suam, et erunt quieti a bideripes, etc.Similia leguntur ibid. fol. 60. Faldam levare i. e. erigere in Abbr. Placit. pag. 52. ann. 7. Joh. reg. Norf. rot. 13.
Faldsoca vero vox, habetur in veteri Charta apud Spelmannum :
40. acras terræ cum dimidia Faldsoca.Occurrit etiam in Monastico Angl. tom. 1. pag. 478 :
Et Faldsocam per omnes campos.Ubi perperam editum Faldsognam. Idem Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 275 :
Cum tota alia terra, et cum libertate Faldæ, et pasturæ, et suarii, etc.
Faldæ Secta, dicitur illa Tenentium servitus, qua tenentur oves suas in faldam
dominicam immittere ad stercorandos illius agros. Vetus Charta apud Spelmannum :
Concessimus totam terram... cum falda, et secta Faldæ de hominibus nostris, et omni libertate, quæ ad faldam pertinet.Hodie, inquit Spelmannus, oves Domini et Tenentium uno pascuntur grege, sub pastore a Domino dato, in cujus stipem Tenentes ideo contribuunt et pastor ille Tenentium oves æque ac Domini curans, una omnes in falda Domini reponit, quod et in Galliæ locis plerisque usurpatur.
Fald-gange-pening, dicebatur nummus a vassallo Domino fundi solutus, ut a secta faldæ
liberaretur ; ne scilicet oves ejus ovile vel caulam Domini, fundi dominicalis stercorandi
gratia, sequerentur.