« Faldwrthi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALDWRTHI
FALDWRTHI. Charta Edwardi Confessoris apud Spelmannum :
Volo præterea, ut sancta Maria et Benedictus, et Abbas, et fratres Ramesiæ habeant socam in omnibus, super omnes homines, qui sunt mortwrthi, ferdwrthi, et Faldwrthi in illo hundredo et dimidio, cujuscumque homines sunt.Quædam hic commentatur Spelmannus ex conjectura, aitque, has voces confectas ex wurði, dignus, aptus et idoneus, et fald, ferd, et mot : ita ut Faldwrthi, fuerint, qui idoneæ sunt ætatis faldari, hoc est, stabiliri in certo aliquo contubernio seu decania, Saxon. friborga, ut de eo constet ubinam exigendus sit, si in Regem deliquerit : Motwrthi, qui conscribi mereantur in placita et conventus publicos, mot enim conventum sonat : denique Ferdwrthi, seu Fredwrthi, qui eo adoleverint, ut jurentur in pacem regiam, vel qui evocentur in militiam, quam hæc ætas, Expeditionem appellavit, Sax. frid.