« »
 
[]« Falsonaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 407c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALSONARIA
FALSONARIA, Adulteratio, deprava tio, Gall. Falsification, de mercibus dici [] tur, mensuris, scripturis, etc. Charta Johannis de Montigniaco in Chartulario Abbatiæ B. Magdalenæ de Castroduno fol. 7. verso :
Contentio quæ inter me ex una parte et Mauricium Abbatem et Canonicos B. Mariæ Magdalenæ de Castriduno ex altera vertebatur super hoc quod ego Falsonariam mensuram ville Rothomagi, que villa est Canonicorum, et justiciam et emendationem ex eadem Falsonaria provenientem, erga eosdem Canonicos reclamabam, ita pacificata fuit... ita tamen quod quando in supradicta villa Rothomagi pro falsitate mensurarum... contigerit capienda emendatio... sibi 5. solidos accipient et Majori suo de eadem villa 20. denarios pro districto.
Confer Glanvillam lib. 14. cap. 7. Vide Falsoneria.