« »
 
[]« Famulares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 410c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAMULARES
FAMULARES, pro Familiares. Vita S. Philippi Archiep. Bituric. inter Anecdot. Marten. tom. 3. col. 1932 :
In ultima infirmitate [] ex qua obiit, vocavit socios suos et Famulares, et audivit computum suum.
Occurrit etiam apud Rym. tom. 8. pag. 428. Miracula S. Aigulfi Abb. Lerin. cap. 6 :
Tres calices cum patenis inde rapiens (quod horribile est dictu) in Famularibus suis occultavit.
Sed nemo non videt legendum femoralibus, quod non advertit vir doctus, qui famulare manticam esse putavit.