« »
 
[]« Famuli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 411a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAMULI
FAMULI, Servi, in leg. 1. C. Com. ser. man. (7, 7.)
Famulatus, Servitus :
Famulatus nexibus liberare,
in leg. 3. Cod. Th. de liberali causa. (4, 8.) Diploma Ottonis M. in Chron. Mindensi pag. 734 :
Hominibus quoque Famulatum ejusdem monasterii facientibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Famulatura, Eadem notione. Capitula General. MSS. S. Victoris Massil. :
Statuimus quod quandocumque contigerit, quod Priores forenses seu Monachi devotione conpuncti voluerint aliquociens preter honus Monasterii in dicto Monasterio Deo impendere Famulatura (sic), etc.
Sed forte legendum Famulatum.
L. Henschel, 1840–1850.
Famulatium Regale in Anonymi Vita Ludov. Pii cap. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Famulosus, Serviens. Glossar. Isidor. Emenda, inquit Grævius, Famul, Oscis serviens. Hausit ex Servio : vide illum in Famul et Familia. Ennius 8. apud Nonium :
Mortalem summum fortuna repente
Reddidit ut summo regne Famul optimus est.
Famulus, Idem qui Valetus, Scutifer, nostris Escuier. Charta ann. 1307. apud Fredericum Sandium in Consuetud. feudalib. Gelriæ pag. 39 :
Nos Herbertus de Putten, Famulus, etc.
Diploma Magni Ducis Brunswicensis ann. 1357. sic clauditur :
Testes hujus rei sunt Geverhardus et Burchardus de Werberge, Nobiles : Lippoldus de Vreden et Balduinus de Dalem, Milites : Henricus de Veltheim, et Burchardus de Asseburg, Famuli.
Quo loco Famulus idem est, qui Ministerialis, Germanicis Scriptoribus. Fabricius in Chronico Misnensi :
Illo tempore non amplior nobilium virorum titulus fuit, quam ut strenui Famuli nominarentur, quod literis probari potest, Equites vero aurati, ut dicerentur Milites. Terra trium Famulorum,
habetur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 969. sed nescio, an legendum familiarum. Vide Familia, et Valeti. Haltaus. Glossar. German. col. 1621. sqq. voce Schildknechte.
Famuli Feodales, Vassalli. Charta Mauricii de Bellavilla Dom. de Genasche, ann. 1265 :
Et septima pars illius mestivæ est Famulorum feodalium.
Infra :
De isto autem gagio habebunt 5. solid. et Famuli feodales 2. solid.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Famuli Ecclesiæ feodati et præbendarii. Charta Henrici Episc. Tullens. [] ann. 1163. in Append. ad Capitul. Baluzii col. 1560 :
Ita tamen quod Archidiaconus et Archipresbyter ecclesiasticam justitiam, cum opportunum fuerit, super parrochianos exerceant, præter ministeriales, scilicet villicum, decanum, scabinionem, et Famulos ecclesiæ feodatos et præbendarios quotidiana ab ecclesia sumentes stipendia.
P. Carpentier, 1766.
Famulus Ligius, Vassallus, qui domino suo, ratione feudi, fidem omnem contra quemvis, præstat. Reg. Phil. Aug. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 170 :
Theobaldus de Faverilles tenet in famulatu medietatem præposituræ ; unde est Famulus ligius.
P. Carpentier, 1766.
Famulus Regis, Serviens, apparitor. Libert. Pontis-Urs. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 641. art. 35. et 36 :
Famulus regis, qui edicit vinum in vendicionem, de unaquaque edicione, unum nummum, etc. Famulus regis duodecim nummos recipiet pro vademoniis fiundis.
Famulatus, Vassallatus. Gaufredus Malaterra lib. 1. cap. 4 :
Adjiciens Tarentum, et Hydruntum sive Galipolim cum omnibus appenditiis, et quidquid Gaufridus de Conversana sub ipso habebat cum ipso Famulatu ejusdem.
In Tabulario S. Dionysii Novigente, occurrit Famulatus separatus a feodo Militum.
Famulitas, Eadem notione. Vetus Charta apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Hæc sunt, quæ Episcopus Theobaldus ab Episcopatu, videlicet feudum fratris ejus, quod pro Famulitate tenebat, et nummos inde acceptos libr. 700. in allodio tribui fecit.
Nisi legendum sit familiaritate ita ut feudum fuerit addictum iis, qui e familia Episcopi erant, quod sequentia videntur suadere :
Similiter dedit nepoti suo feudum, quod fuit Bersoldi, qui fuit de familia, etc.