« »
 
[]« 2 fara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 413b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARA2
2. FARA, f. Species nauli seu pretii pro navigatione exsolvendi. Schilterus ex Somnero :
Transire Sax. Faran... Sed et maris transfretationem, et aquæ trajectum cum naulo, Germanis Fahrgelt, Fare dicimus.
Bernhardus de Breydenbach. Itin. Hierosol. pag. 15. :
Item quilibet peregrinus ipsi patrono pro hujusmodi omnibus per eum, ut præfertur, faciendis vel exponendis, quadraginta duos ducatos, ita tamen quod illius summe dimidiam partem in Venetiis exsolvat, reliquum vero in Japha sive Joppen absque[] Farra.
Vide Fara 3. Faram facere, in Tabul. S. Audoeni Rotomag. dicitur de illa præstatione annua, qua tenentur qui naves habent piscatorias juxta Sequanam intra limites territorii prædictæ Abbatiæ quotannis ad condictam diem convenire cum naviculis, retibus et cæteris pro Monachis pisces venaturi : quod quidem etiamnum a Sequanæ accolis vocatur, Faire la Fare pour Messieurs de S. Ouen.
P. Carpentier, 1766.
Fare, Retis genus, in Charta Phil. Pulc. ann. 1289. ex Consuet. Genovef. Mss. fol. 35. v° :
Sunt tamen duo alia ingenia, quæ sic vocantur, La Fare et le quidel, quibus piscari permittimus per totum annum, exceptis duobus mensibus Mayo et Aprili.
Hinc Faire la Fare, de quo supra, cum ejusmodi instrumento piscare.