« Faramanni » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 413c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARAMANNI
FARAMANNI, apud Burgundos, quædam videtur fuisse hominum conditio : sed cujusmodi fuerit,
incertum. Lex Burgundion. tit. 54. § 2 :
De exartis novam nunc et superfluam Faramannorum competitionem et calumniam a possessorum gravamine et inquietudine hac lege præcipimus submoveri, ut sicut de silvis, ita de exartis,... habeant cum Burgundionibus rationem : quoniam, sicut jam dudum statutum est, medietatem silvarum ad Romanos generaliter præcipimus pertinere.Occurrit iterum Faramanni § 3. ubi opponuntur Romanis, id est, veteribus terræ incolis. Unde conjicere est, Faramannos fuisse quosdam ex Burgundis, sic appellatos ex fara, generatio, et man, homo, seu potius eos, quibus in locis vel agris et prædiis hospitalitas erat delegata, ut est in § 1. i. quibus agri ad habitandum concessi erant, ac proinde eosdem, qui
Farand-manni, aliis Pede pulverosi, Extranei ex Saxonico farand, vel faran ire, et man, homo. Hinc Lex de
Farand-man, seu de Pede pulveroso, in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 140. ubi
appellati Adventitii, advenæ, albani. Vide Skenæum de Verbor. significat. Vide Fara 1. et Faro.
P. , 1766.
◊ Huc spectat vox
Farramas, quæ gravis injuriæ loco est, in Lit. remiss. ann. 1463. ex Reg. 199.
Chartoph. reg. ch. 144 : Icelle Katherine dist à la suppliant telles ou semblables paroles : Farramas, putain, pannanesse, cabatz rabatu... La mere de la suppliant dist à icelle Katherine qu'elle avoit appellé sa fille Farramas.Forte, quæ extraneis prostituta est.