« Farcimina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARCIMINA
FARCIMINA, Genus sunt aggeris, vel suggestus tormentarii, impactis primum alte in terram
trabibus solidatum, tum vero erectum, nexumque aliis atque aliis sarmentorum et ramalium
fascibus, per certa spatia colligatis ad modum farciminis pulmentarii. Galluccius de Bello
Belgico lib. 9 :
Jussit milites aliquos in fossam descendere, ex eaque sacculos quosdam coriaceos oblongos, nitrato pulvere farctos (vulgus ob similitudinem formæ Farcimina seu Lucanicas vocat) in cavas munitionum partes, ac sub tormentis dispositis conjicere. Hæc post Carolum de Aquino in Lexico militari.