« Farfalius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 414c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARFALIUS
FARFALIUS. Decretum Childeberti Regis ad Legem Salicam cap. 6 :
De Far falio ita convenit, ut quicumque in mallo præsumpserit Farfalium minare, sine dubio suum weregildum componat, quia omnino volumus, ut Farfalius reprimatur. Et si forte acquiescet istum Farfalium custodire, vitæ periculum per omnia incurrat.Al. sustineat. Codex MS. quem vidi, habet Farefalius : Baluzius Farfaliis. Ubi hæc Spelmannus : Silent hic Glossographi, et ego de exotico non audeo pronuntiare. Ferfallen autem, alias verfallen, Bavaris idem significat quod Gall. Forfaire, et Forfait. Etymologicum Theutonicum vetus, Verifellen, stuprare, vulgo feloniam facere. Saxonibus etiam fer et fær, cassus, fælen cadere, delinquere. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 848. Forfall Scandicis populis est Impedimentum, Exonium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Feliciter
doctissimus Eccardus in suis ad Legem Salicam notis Farfalium interpretatur
Adsalitionem seu assultum : quod nomen a Fallen Ruere, cadere, labi,
irruere, adsalire deducit. Hinc Fal, inquit, in Glossis Rabani Mauri MSS. est
Casus, irruitio, adsalitio, pro quo nos Fall dicimus. Far apud
veteres sæpe, præsertim in compositione, pro For vel vor usurpatur. Ita Kero
et alii Farworfan, Projici ; Farakisiit, Perspexerit, et centum his similia
habent. Ut autem Forbatutus suo loco, Qui prius percusserat, exponitur ; ita hic
Farfalius significat prius factam adsalitionem sive assultum inimicum. Hinc autem
cum turbæ multæ ex vindicta sequantur, præsertim, si authorem adsalitionis eas publice
minatum fuisse, atque ita cogitanter perpetrasse, constet, weregildum ille suum merito
componere sive vitam redimere aut mortem subire cogebatur. Huc usque vir
perspicacissimus : qui jam ex eo suam probarat sententiam, quod præter rationem in Lege
Salica a Carolo M. emendata prætermissa fuisset Lex de adsalitione inimica, nisi
Farfalii nomine intelligendus sit assultus. Quibus arridet Eccardi interpretatio melius fortasse
scribent Farstal vel Forstal. Graffio Thes. Ling. Franc. tom. 3. col 823.
et Haltausio Glossar. Germ. col. 486. Farfalius idem est quod Fravali,
hodie Germ. Frevel, Temeritas, protervitas.