« »
 
[]« Farinagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 415a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARINAGIUM
FARINAGIUM, Pensitatio ex farina, quæ fit molendinariis pro frumento molito. Tabular. Burguliense ann. 1214. fol. 101 :
Prior debet moltam, de unoquoque sacco unum boissellum, et plenum Farinagium.
Charta Joannis Decani Ambian. ann. 1220. in Tabulario ejusd. Eccles. n. 155 :
Cum inter nos et molendinarios nostros contentio verteretur super Farinagio, quod prædicti molendinarii in molendinis nostris pro asinis et vanno percipiebant, tandem compositio intervenit in hunc modum. Quicumque bladum suum in vehiculo suo molendum deduxerit ad molendinos nostros, nihil solvet de Farinagio. Qui autem in asino molendini bladum suum molendum detulerit, pro modio dabit pro Farinagio 4. boissellos, etc.
Charta Matthæi Comitis Bellimontis ann. 1200 :
Concedo etiam eis molturam suam liberam et immunem ab omni Farinagio, et ab omni servitio, etc.
P. Carpentier, 1766.
Farinage, eadem acceptione, in Charta ann. 1315. in magno Chartul. nig. Corb. fol. 67. v° :
Je maintenoie tout le Farinage du muelin de Conchy et tout l'erbage des bos de Conchy appartenir à mi... lesdis religieus maintenans au contraire qu'à yaus appartenoit le moitié des devans dis Farinage et herbage. Férinage,
in Charta ann. 1310. ex Reg. Phil. Aug. Cod. reg. 9607. 3. ch. 97 :
Item la moitié du Férinage, que cil, qui ladite ferme tient, prent au moulin de Founichon.