![[]](img/image.png)
FARNUS. Farnia, arbor de genere quercuum, quæ describitur ab
Aldrovand., habens folia cerro similia, longiora tamen, angustiora, duriora, et
ad atrum inclinantia, quibus incisuræ sunt minus latæ, cum asperitate aliqua in parte
superna. Meminit hujus arboris Vitruv. 7. 1. Adde Pallad. 1. 9. ubi tamen
al. leg. fraxinus : dubitant etiam de loco Vitruvii.