« »
 
[]« Farrago » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 416c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARRAGO
FARRAGO, Forrago, Equorum vel animalium pabulum ex frugum leguminumque miscellanea, ocymum Varroni, Gr. ὤϰυμον, Ital. Farraina, Fourage : vel etiam stramen, palea. Charta Ludovici Comitis Blesensis ann. 1199. in Tabulario Eccl. Carnotensis n. 116 :
A festo autem sancti Remigii usque ad tempus messium rursum habebit Major granicam libere ad usus suos, sicut suam, cum Farraginibus, et paleis, et viciis. Et has Farragines et paleas, etc.
Ita in alia n. 230. et etiam in Charta R. Abbatis S. Salvii Monstrol. ex Tabulario Compendiensi. Forrago, in Charta Reginaldi Episcopi Carnotensis ann. 1206. in Eodem Tabulario n. 50 :
Sive in pratis, sive in straminibus, sive in Forraginibus, vel aliis quibuscumque, etc.
Tabularium Ecclesiæ Ambian. de juribus Canonicorum in villa de Camons :
Et quidquid post excussionem manipulorum decimæ remanebit sive in Foragine sive in aliis proventibus, similiter dividetur.
Vide Fodrum, et Plinium lib. 18. cap. 16. ubi et Farrago, Idem quod secale, Gall. Segle. Adde Farragium.