« »
 
[]« Fasanus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 418a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FASANUS
FASANUS, Phasianus, Gall. Faisan. Libert. villæ de Coynau concessæ a Joan. dalph. ann. 1312. in Reg. 150. Chartoph. reg. ch. 113 :
Item concedimus eisdem, quod venari possint modis omnibus, quibus voluerint,... ad omnia setarum genera et avium,... exceptis perdicibus et Fasanis, quos non debet capere, nisi cum avibus.
Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 304. ex Cod. reg. 4622. A :
Nulla persona..... exeat civitatem in die fori seu Sabbati pro emendis Fasanis, perdicibus, leporibus, etc.
Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 81 :
Ad fillum sive laqueum vel ad retia nemo capiat Fasanos vel perdices.
Vide infra Fascianus.