« »
 
[]« Fastigium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 420a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FASTIGIUM
FASTIGIUM, Summitas, Servio ad 1. Æneid. Inferioris vero ætatis Scriptoribus, nescio quod ornamentum in ædibus sacris. Baldachinum interpretatur [] Macer in Hierolex. Anastasius Bibl. in S. Silvestro PP :
Fecit Constantinus Augustinus Augustus Basilicas istas, quas et ornavit : basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona, Fastigium argenteum battutile, quod habet in Fronte Salvatorem, sedentem in sella, etc.... Fastigium ipsum, ubi stant Angeli, etc. farum ex auro purissimo quod pendet sub Fastigio, etc. Fecit autem Valentinianus.... Fastigium argenteum in Basilica Constantiniana, quod a barbaris sublatum fuerat, quod pensabat, etc.
In S. Hilario :
In medio cancellis æreis et columnis, cum Fastigiis et epistyliis undique ornatum ex musivo, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fastigium, Turris. Paschasius in Vita S. Adalhardi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 340 :
Sepulta sunt autem decenter membra carissimi senis in basilica B. Petri Apostoli sub Fastigio inter ejusdem medioximæ quatuor ecclesiæ centra.
Gerardus lib. 1. Mirac. ejusd. Adalhardi ubi de Sepultura :
Si quidem sepultus.... ante gradum cancelli.