« »
 
FASTUS 1, FASTUS 2.
[]« 1 fastus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FASTUS1
1. FASTUS, uum, pro Fasti, orum, dixisse Varronem, Lucanum, et aliquot alios, observatum a Prisciano l. 6. Sed et Fastus, pro fasti dixit Hieronymus, seu quis alius, in Epist. ad Demetriadem :
Licet ediderit virilis sexus memorabiles Consulatus, et amplissimi ordinis Fastus illustris familiæ nomina frequens audierit, etc.
Turtius Rufius Asterius Quintus Ex-consul Ordinarius atque Patricius in Codice MS. Juvenci :
Asteriique tui semper meminisse jubeto,
  Cujus ope et curis edita sunt populis.
Quæ quamvis summi celebrent per sæcula Fastus,
  Plus tamen ad meritum est, si viget ore tuo.
Vide Scaligerum ad Festum.
[]« 2 fastus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FASTUS2
2. FASTUS, pro Faustus. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Fastus, Benastruc, Prov.