« »
 
[]« Fatalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FATALIA
FATALIA, Tempus a lege præstitutum ad causas appellationum apud judices instruendas et terminandas. Edictum Philippi IV. Franc. Regis ann. 1303. in Codice MS. Consuetud. Tolos. fol. 34 :
Item, In causis appellationum interpositarum a sententiis latis pro nobis contra privatas personas, Fatalia non currant, ubi pro certo constabit stetisse per Procuratores nostros vel judices appellationum, quominus infra Fatalia terminentur.
Aliud Philippi VI. ann. 1338. apud de Lauriere tom. 2. Ordin. Reg. pag. 127. n. 32 :
Item, Duximus statuendum, ut in causis appellationum prosequendis contra Procuratores regios, si dicti Comites, Barones et Nobiles ac eorum subditi fuerint diligentes adeo, quod per eos non steterit quominus fuerint terminatæ, sed per dilationes petitas ex parte Procuratorum nostrorum vel quia assiziæ non sederent totiens, quod causæ ipsæ potuerint terminari, non currant, nec currisse dicantur Fatalia contra ipsos.
Sic Dies Fatales L. 2. Cod. de temp. appell. (7, 63.) l. ult. Cod. ubi senat. (3, 24.) is est, quo nisi introduceretur in judicium causa appellationis, interire solebat. Vide Cujacium Observat. l. 12. cap. 4.