« »
 
[]« Fatalitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 420c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FATALITAS
FATALITAS, Gallice Fatalité, Mors, sic dicta, quod fataliter accidat et necessario. Epistola, ut videtur, Manfredi filii nothi Friderici Imp. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1181 :
Divus Cæsar genitor noster rebus humanis assumtus, sicut Domino placuit, debitum Fatalitatis exolvit, reddens animam Deo vivo.
Fridericus II. Imp. ad Ottonem Bavariæ Ducem apud Tolnerum in Probat. Hist. Palatinæ pag. 149 :
Humanitatis commune debitum.... ex inevitabili lege Fatalitatis exolvit.
Generatim leg. 1. Cod. de jure emphiteut. (4, 66.) Fatalitas dicitur quivis casus vi humana superior.