![[]](img/image.png)
FATERI, Dicere. Etherius et Beatus lib. 2. adversus Elipandum Toletanum Archiep. :
Libelli tui, in quibus nos hæreticos esse Fateris, jam per publicum.... vulgati sunt.Paschasius Ratbertus in Vita Walæ lib. 1. cap. 7 :
Quo audito illi cœperunt prospicere, is si esset, quem Fatebamur, i.dicebamus. Aimoinus de Translat. SS. Georgii et Aurelii n. 3 :
![[]](img/image.png)
Inter quos quidam ejusdem viæ loca hujusmodi Fatebantur importunitatibus passim præpedita, quatenus nec magno Comitatu quisquam vallatus illud iter secure aggredi valeret.Vide Baluzium ad Capitul. pag. 1265.