![[]](img/image.png)
FATICIUS, f. pro Factitius : ibi enim aut de novo homine aut de filio, qui naturali et
legitimo opponitur, sermo est. Rather. Veron. lib. 2. Præloq. apud Marten. tom. 9. Ampl.
Collect. col. 839 :
Quid enim mendicans(pater)clamitat, nisi te novitium, te assumtum, te illud quod nuper ab his inventum est, qui se homines facere jactant, id est, Faticium, te allevaticium, te nothum, spuriumque demonstrat ?